Sermon of Abbe Faria

We reproduce here the sermon of Abbe Faria:

FELICITATEM

Si quod est in nobis ingenium, quo digni hoc loco, atque huius Collegii nomine haberi possimus, aut si qua copia dicendi bonarum artium usu, atque exercitatione comparata, earum rerum omnium, Pater Beatissime, te vel ab ipso Pontificatus exordio decet in primis fructum repetere, et quasi iure adeptae potestatis vindicare. Cui enim propter Sedis Apostolicae multa, et immortalia in hos, et Collegium nostrum merita praecipuam laudem, gratiamque debemus, in eum certa necesse est diligentiae, studiorum, laborisque nostri partem aliquam redundare. Quamobrem quantum a Summis Pontificibus consecuti simus, quantum grati animi officio praestare nos deceat dies, noctesque, ut debemus, animo reputantes simul atque accepimus Te in Pontificem Maximum bonorum voto iamdiu exptitum, divino consilio electum esse, amplissimorum Patrum incredibili studio, voluntate, et conspiratione renunciatum, civium, convenarum vocibus, plausu, et quibus omnibus rebus effata hominum laetitia significari solet, exceptum, intelleximus iam tum, quantum istuc ad animi nostri oaetitiam pertineret, et de aliqua gratulationis, obsequii, voluntatis nostrae significatione cogitavimus. Incitabamur etiam fama virututm tuarum, quae quum olim in vulgus spargebatur, tum vero ita modo percrebuit, ut brevi orbem terrae impletura videatur. Quantam enim ingenii vim ullo unquam tempore non ostendisti cum insigni litterarum copia coniunctam? Quantam in iudiciis exercendis fidem? Quantam ingerenda republica integritatem? Quae quidem omnia nisi ita esse magna fateamur, ut nec satis a quopiam, nec a nobis omnino possint laudari, iniqui admodum virtutis aestimatores simus. Sed alia tamen sunt longe ampliora, quae summo quidem Sacerdotio ita inhaerent, ut qui hunc honoris gradum non attigerit, in tantae se societatem gloriae offerre non possit. Nam illa, quae Paulo ante commeoravimus ingenii, doctrinae, iustitiae integritatis ornamenta ita certe ad Pontificem pertinent, ut etiam sint cum claris imperatoribus, optimisque Principibus communia. At vero haec in regenda Ecclesia solicitudo, et inexplebilis divinae gloriae cupiditas, quantum in Te ab ipso inito

Pontificatu admirati sumus tota quantacumque est, quae certe est maxima tota Pontificii honoris propria est, et sanctitatis. Hac movemur, hanc prae ceteris tuis egregiis laudibus suspicimus, atque ob hanc maxime non adeo timide accepta Pontificii muneris dignitate, quantum Ecclesiae Universae de Optimo Pontifice gratulamur. Huius autem gratulationis nostrae monumentum aliquod exstare cupientes hanc tandem occasionem diu antea, ut innuimus, expetitam singulari Dei Optimi Maximi, atque immoratli tuo beneficio nacti sumus, ut Divini Spiritus adventu legitimis caeremoniis celebrato, et habita a sodali nostro annali, sollemnique laudatione, eam Collegii totius nomine maiestati, et nomini tuo consecratam conceptis votis offeramus, et cum obsequii erga te nostri testimonio ad hominum memoriam, commendemus. Habes, itaque, Pater Beatissime, in hoc primo veluti specimine institutionis nostrae multorum, non modo hominum, sed etiam populorum, et gentium expressam, conflatamque sententiam, qui quum ibi fausta omnia, prospera, et felicia precantur, tum in non mediocrem studiorum fructum cepisse existimabunt, si hanc obsequentissimae voluntatis significationem gratam tibi, acceptamque fuisse cognoverint.

ORATIO

Si in divinis rebus perscrutandis nihil esset, Pater Beatissime, quod ultra has mentis angustias, quas natura nobis ad percipiendum dedit, sperare possemus, non tam equidem disputandi temeritatem coercendam, quam conditionis nostrae calamitatem deplorandam exsitimarem. Quis enim tanta ingenii vi, tantaque disciplina, atque exercitatione philosophandi unquam fuit, qui res adeo a sensibus nostris remotas prospicere, abditas perscrutari, tantamque mysteriorum molem capere, ac veluti circumscribere animo posset? Lucem profecto Deus inhabitat iaccessibilem, atque eius arcane tam monge a mentibus hominum posita sunt, ut neque eo intendi acies ingeniorum possint, neque adeo conari, ut mentis quasi luminibus non officiat splendor maiestaties, et gloriae. Atque in hac misera condititonis tuae calamitate perpetuo quidem sepultum esset hominum genus, nisi per Dei Spiritum nova lux esset oborta, quae non solum cominus effulgeret, sed etial mentibus nostris vim caelestem adiungeret, ut acrius vederent, Ipse enim Dei Spiritus, qui scrutatur omnia, etial profunda Dei, quae longe aberrant, propius adduxit, et cicumfusa intelligentiae claritate effecit, quod Leo Magnus aiebat, ut quasi Sol in tenebris explendesceret. Hoc enim munere illustrati ita ad intelligendum idonei, ad fruendum parati existimus, ut in iis, quae ad summam relgiionis pertinent, officiumque pietatis, nihil tanto intervallo distractum, ut eo indita Spiritus concitatio non ferat, nihil tam profundum, quo animi sensus pervadere, ac plane considere non possint. Quam equidem intelligentiae vim late admodum, longe, profundeque diffusam non solum memoria sempiterna colere, sed hac potissimum die celebrare debemus, ut quum anno superiore de Sapientiae munere ex hoc loco dictum sit (quod ipsa donorum ratio postulare videbatur, laudibus illius accedat. Intellectus commendatio, et quem ordinem in donis caelestis largitor istituit, eundemm sequamur in referenda gratia.

Atque ad latitudinem huius intelligentiae, quod attinet, quid excogitari potest magis amplum, aut ad commemorandum quid esse potest iucundius, quam ea singularis, planeque divina eruditio, qua nos in recessu mentis nostrae Spiritus Sanctus instituit, atque ad recte sentiendum de divines, humanisque rebus informat? Haec enim ingeniorum nostrorum ruditatem exercet, et colit: haec mendaces sensuum illusions detegit: haec fallacies aperit: haec argumenta convellit, atque, omni opinionum perversitate superata et expulsa, mentem nostram rectissimis divinae rationis principiis ita communit ut traditae, perceptaeque doctrinae firmam ac facilem, attentiontionem adiungat: Hsv luce illustrates quid iam aut in msteriis absonum, aut in moribus componendis videri potest ambiguum? Quanta esse in Dei natura intelligimus, quae mentis nostrae fines longissime excedunt? Quanta, quae quum cogitatione percipi satis non possint, rectae tamen rationi non adversantur? Perrsonarumm ;rofecto in Deo numerum percipimus, qui substantiae unius veritate non tollitur; substantiae unius singularitatem agnoscimus, quae trino personarum numero non augetur. Hominem effectum novimus, quid Deus esse non desiit, nec propterea ab hominis natura defficere opinamur, quod de Dei perfectione non decidit. Haec san, aliaque longe pluraanimo saepius oversantur, quum impertitam nobis a divino Spiritu Intelligentiam non sine iucundissimo voluptatis sensu recolimus. Quid vero de hoc mundo, in quo degimus? Quid de aspectabilium rerum cognitione dicam? Non haec, Spiritu admonente, ita a Deo Optimo Maximo ad fructum hominum accomodata intelligimus, ut sicuti ad speciem nihil pulchrius, ita ad nostras commoditates nihil melius excogitari potuisse videatur? Nobis enim terra floribus vestitur; nobis herbae succrescunt; nobis arbores fructus maturant, quos herili iure repetamus; nos caelo nos agris, nos urbibus fruimur; nostri sunt amnes, nostri lacusmaris etiam, atque ventorum propter nauticae artis peritiam, plurimasque maritimarumm rerum utulitates omnis est usus in homine, ac dominatus. Quae profecto omnia, sicut nec gigni, nec ali, nec sustentari, nec ullum fructum edere ex sese sine Dei vi, et curatione potuissent, ita nunc referre Deo solemus, eaque universa ad hominum cultum, et commoditates facta esse, et parata hac Spiritus Intelligentia perspicimus, et quibus soli hominess utimur, eadam hominum causa condita fuisse non dubitamus. Sive ergo in urbibus degas, sive agrorum voluptate capiaris, sive e terra mare conscenderis, sive e mari ad terram appuleris, hoc Spiritu imbutus Dei munificentiam offendes quae per multa genera ubique diffusa ingratum saepe, fugientem, quae prosequitur.

Haec autem contuens animus,, qui fieri potest ut non accipiat ad amorem numinis, atque illi obsequium libentissime exhibeat qui ut a Chrystostomo dictum est, hoc hominem in terra constituti, quod ipse esset in caelo? Sin autem interna molestum quidpiam, atque adversum inciderit (incidunt enim et multa, et saepe) idem Dei Spiritus, quae sese piis hominibus discriminum, et periculorum comes adiungit, magno animo esse nos iubet, ac digito veluti intento fore tempus ostendit, quum [ost ayrtes et tempestates difficili omni loco transmisso, enatabimus aliquando, et importum immortalitatis, tranquillamque pacis stationem adducti corde, animoque gestiemus. In hanc spem erecti iam nunc ex hac ifima mundi parte, quam incolimus caelum prospicimus et flumine Babylonis diu, multumque iactati proponimus Ierusalem in principio laetitiae nostrae. Neque enim sinit Dei Spiritus career aliqua praetentione felicitates, quos in hoc exsilii loco adversitatibus exercet, et continua dimicatione ad triumphum instituit. Quum enim Beatorum in caelis felicitas in eo tota versetur; quod scientiam Dei ex ipso fonte haurentes admirabili, pulcherrimoque divinarum rerum spectatulo perficeantur, quo nihil potest homini praestantius contigere, nihil iucundius, idem Dei Spiritus efficet, ut percepto Intelligentiae munere Caelestium animarum conditionem mortals aemulemur et infinita quadam amplitudine, ut Epiphanius agebat Dei profunda scrutantes maiestate, illius quasi ob oculos prositam contemplemur.

Quas equidem divinarum rerum latebras, atque recessus ipse mecum animo reputabam, quum in Orationis exordio negarem esse aliquid in doctrina religionis tam profundum, quod et nostra scire interesset, et ita Intelligentiae vi, qua divinitus instruimur, cognitum plane, atque perspectum non haberemus. Ecquid enim divina natura magis reconditum? Quid illius amplitudine immensus? Quid perfectione sublimius? Atqui divini Spiritus disciplina imbuti Dei naturam attingimus, amplitudinem veluti animo complectimur, perfectionem lustramus, atque, ut magnus olim Hispalensium Episcopus, gravissime scripsit ineffabilia edocemur, quae proferre humanus sermo non potest. Patrem agnoscimusunigeniti sui generatione foecundum; Filium, qui Patri minor non gignitur; Spiritum Sanctum, qui ab utroque sic accipit, ut neutri sit dignitate posterior. Sed vox me, et dies ipsa deficeret, si vellem singula commemorare, quae ab iis percipiuntur Intelligentia caelesti, qui tantam divini muneris lucem cogitatione, animoque acceperunt. Ecquod enim disputationis certamen esse potest adeo inusitatum, in quo olim maiores nostros non exercuerint, aut veritatis studium, aut publicum rei Christianae discrimen? Gnosticum, Novatianum, Manichaeum, Donatisticum, Arianum mixtum ex magnis ingeniis, et proiecta inimicorum audacia, cum simplicbus mitius, cum pertinacibus flagrans, et concitatum; multa, et diversa genera et praeliorum, et hostium non solum ab illis suscepta, sed etiam felicissime gesta, atque confecta nullam rem esse declarant in sacrarum litterarum scientia, et usu disputandi positam, qua Dei Spiritus ultra, quam hominis naturalis condition ferat, maiores nostros non instruxerit, neque cumulatissime adornaverit. Testis est Iustinus, quem is a profanarum gentium superstitione avocatum in verae philosophiae disciplina erudivit. Testis est Irenaeus, qui tantum Intelligentia profecit, ut in haeresibus refutandis omnium rerum geregiarum exempla ab illo iam pridem sumpta sint, et quocumque postmodum tempore sumenda esse videantur. Testis est Athanasius, quem saepe haereticorum iniuriis lacessitum, periculis cinctum, copiis oppressum, ita Intelligentia munivit, ut nec dolo irretiri, nec metu frangi, nec vi, et armis confici potuerit. Testis est Nazianzenus, Basilius, Chrysostomus, Cyrillus, uterque, qui difficilimis Christianae Reipublicae temporibus, qua cum Arianis qua cum Macedonianis qua cum Nestorii coniuratione nefaria, et audaci ita conflixerunt, ut non tantas illi tenrbras perditorum hominum mentibus offundere, quantamisti lucem, et claritatem universo mortalium generi afferre visi sint. Testis est itidem, et sape Augustinus, qui pluries cum haereticis manum conferuit, quam quisquam cum socio disceptavit; plura argumenta refellit, quam ceteri legerunt; plura pertractavit, quam alii audiverunt. Sed ne longius progrediar, testis denique est ipsa haec Petri Sedes, quam in veritatis custodia, et magisterio Deus constituit, quaeque omnium haereticorum conspiratione circumsepta, talis petita, quot hostes longissimo intervallo experta fuit, tot Intelligentiae Spriitu superatos, prostratosque conspexit. Vidit haec cum Montanistis Eleutherium, cum Arianis Sylvestrum, cum Nestorianis Coelestinum, cum Eutychianis Leonem, aliosque innumeros cum omni haereticorum manu in difficili periculosaque dimicatione tam prospere versatos, ut bellum adeo varium , et pertinax, adeo late divisum, atque dispersum, aut illorum consilio attenuatum sit, aut sollertia,et assiduitate sublatum penitus, atque sepultum. Sed quorsum ego antiqua commemoro? Est adhuc, est proprium huius Romanae Sedis praeliari praelium Domini, et propugnaculis divinae auctoritatis acceptam a Christo doctrinam, non hominum commenta defendere. Hanc enim elegit Deus, in qua Intelligentiae Spiritum stabili, et perpetua statione firmaret, qua lucem nobis in tanta rerum optimarum ignoratione praeferret, viamque aeternae felicitatis opportunis praeceptis, institutisque muniret. Quotquot igitur in una Christi Ecclesia versamur, condocefactis ad veram pietatem, sincerumque illius obsequium ingeniis, ex hoc fonte Intelligentiae Spiritum haurire gestimus, et quantum imbeciles amorum nostrorum vires ferunt, hac duce inquirimus, hac monstrante adspicimus, atque exoptato nobis divini Spiritus beneficio, mente et cogitatione percipimus.

Etiquetas: , ,

Deixe uma Resposta

Preencha os seus detalhes abaixo ou clique num ícone para iniciar sessão:

Logótipo da WordPress.com

Está a comentar usando a sua conta WordPress.com Terminar Sessão / Alterar )

Imagem do Twitter

Está a comentar usando a sua conta Twitter Terminar Sessão / Alterar )

Facebook photo

Está a comentar usando a sua conta Facebook Terminar Sessão / Alterar )

Google+ photo

Está a comentar usando a sua conta Google+ Terminar Sessão / Alterar )

Connecting to %s


%d bloggers like this: